# Amoenitates exoticae 715

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/715
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/715

Quod hîc lubentiùs faciunt, quam in squalidis palmetis, utut ascensu difficili fructus ad insolationem & torcularia indies transferendi sint: ut nihil dicam de aquae & fontium defectu in collibus, quorum tamen praesentiâ mirè delectatur natio, & carere ad corporis lavationem aequô animô non potest. Umbracula illa nullô fabricantur artificio; satis est conducere ad radios solis arcendos. Pleraque constant ex fulcris quatuor, ad totidem passuum distantiam in quadratum oppositis, quibus desuper incumbit operculum planum, ex foliis palmae crasse coagmentatum; latera aurae spiranti patent, storeâ illi parti praefixâ, quae soli adversa est. Tuguria parva sunt & le vidensia, ex eâdem constructa materiâ, nimirum ex ramalibus plerumque palmeis. Atque his obiter de dactyliferâ felicitate dictis, ad seriem historiae revertimur. Palmarum cultores, sicut occasioni rivulorum & irrigationis obsecuti, non promiscuô locô sylvulas suas condidere: ita benigna Ceres haud aequâ adeo manu singulas beavit provincias, ne locorum adstricta genio, alias palmis cumulaverit, destituerit alias; si modo destituisse dicenda est. ubi finitimarum foecunditate inopiam compensat, quae vel aere, vel opportunâ suppetentium rerum permutatione, levari potest. Videas territoria, quae ubertate palmarum usque adeo luxuriant, ut cives laboribus impares partiri cum peregrinis annonam & colligendi operam debeant. Inde evenit, steriliorum locorum incolas stato tempore ad fructifera haec nemora concedere, ut exhaustis vivendi subXX XX 2 subindis penuaria sua nova annona impleant, & inopiam natalis soli alieno proventu sublevent.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
