# Amoenitates exoticae 716-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 716. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/716-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/716-2

sunt accolae Sinûs Persici, à G0 Sindi, usque ad 8 Basram Arabiae. Toto autem littore non sunt, qui coelo utantur tam incommodo ac sibi infesto, quàm incolae urbis CAE Ghamroon, vel ut ea rectiùs scribitur 3– Gumrù, vel si nomen placet recentius eρolae Bendèr Abast, i. e. Portus Regis Abassi, à restitutore suo ita dictus. Haec, quae me nunc tenet, urbs, sita est in littore, sub elevatione Poli 27. 30. à tribus parasangis opposita urbi ac insulae Hormuus, vulgò Ormuus, quae olim florentissima Regum Kirmanensium sedes, prostrata nunc atque diruta jacet, solo militum praesidio habitata, cùm, ex occasu ejus, urbs nostra ortum & incrementa sua duxerit. Aedificiis adornata est ignobilis structurae & sine ordine locatis; hospitum verò frequentiâ, civium multitudine, mercium undique appulsu, velut ad australem Regni portum inclyta emporium inquam totius provinciae Ormusiensis, quae hodie 65..

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
