# Amoenitates exoticae 718

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 718. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/718
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/718

Circo hominum maximo cura peni & fortunae modulus metam profectionis ad palmeta constituit; quae, etsi non aequè mitigandis caloribus apta sint, quod & aquam parcè, & umbras rariores praebeant, quin & ventis aestuosis obnoxia sint; hospitem tamen suum minimo sumptu alunt, & sine magnis viatici expensis recipiunt; quippe octiduô, si longissimè, ab urbe remota. Ad auspicandum iter aura commodior est mensis Maji: nam haec tanto calore nondum aestuat, ut oriente ac decliMelius sibi vi die iter capessi non possit sine molestiâ. consulunt, qui iter primo Vere instituunt, & sic Majum atque Aprilem anticipant; quandoquidem infelix solum malignis & arsenicalibus, ut sic loquar, spiritibus, quos hoc tempore excludit, aërem contaminat, illinc à boreali jugo montium, Ginau & Geruun, quod littori à quatuor parasangis opponitur, hinc ab accumbente australi aurâ, velut claustro, cohibitum, ne difflari possit. Cui eodem tempore accedit praeceps à frigore, non vehemente quidem, sed peracuto, caloris incrementum: quae pernix & perniciosa varietas, aëris vitio sociata, humores corrumpit, & febres gignit acutissimas, paucos intra dies tragicum ludentes in scenâ Praeterea, mancipes Ver adultum humani corporis. evocat, ad palmarum conductionem, nunc more solito instituendam.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
