Latin
722
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 722
Unproofread scanNot analysed yet
lante, sed pluente, praesertim inter bibendum, sudore; de scabiosis exanthematis, quae acri saniè axillas, femora &partes ob honestatem reconditas excoriant, deque ceteris non dicam afflictionibus, tanto calori sociis, quae vel solae hinc te ad antipodes fugaverint. Ejusdem genii sunt Ulcuscula, quae furunculos vocant chirurgi. Dirè, haec mala seges, humana corpora, non omnium tamen, nec omni aestate, excruciat; &quod pessimum est, manu tractata chirurgicâ, numerosiori prole per totam sobolescit corporis superficiem. Uni ego architalasso nostro in perparvo &maligno corpore furunculos numeravi ampliùs centenos, quibus indies pertusis, accidere mihi visum est, quod de hydrâ poëtae referunt: nam paucos intra dies quasi sub cuspide sucerescentes, trecentesimum numerum, atque omnem supputandi rationem confusâ multitudine excesserunt. His autem sordibus &sudoribus nullum remedium est magis proficuum, quàm patientiae. Qui pertaesi stolam, quâ induebantur, aquâ subinde humectabant, vel diem fallebant in cisternis aquâ mersi, illi exstincto vitali igne, vix annum supervixerunt. Furunculorum grata est accessio demorantibus, velut beneficium naturae Pancraticè valentis; nam à graviori morbo sospitant possessorem, imprimis à contagio febris &dracunculorum, illo brevissimo sed ferali, hoc longo &foedissimo: fortassè internâ causâ declinante ad superficiem. Conjectura in proclivi est, si hos sanos &felices praedicamus: qualis sit conditio eorum, qui in hoc orbis ergastulo aegri vel miAb insectis etiam, si interdiu pax est, seri dicendi sunt! noctu tamen tuta non datur quies, ab aestu fortasse irritatis in rabiem. Nocent in campo phalangia, domi dormientibus scorpiones, utrobique vespae acutissimo armatae veneno: haec pessima progenies ab urente sole cohibita, primô diluculô ad praedam evolat, muscarumque sociata turmis duscem expugnat dormientibus omnum, quem aurora, mater benigna roris gelidi &praeter coeli Asiatici indolem hoc loco innocui, gratiose indulgebat. Scias enim hâc anni parte dormire neminem nisi nudum posse sub dio, dempto omni papilione, aut, quod coelum &rorem arceat, velamento quovis levissimo.