# Amoenitates exoticae 727

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 727. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/727
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/727

Diaeta indigenis O Mensil appellata, tantum complectitur viae spatium, quantum uno die viator absolvit: diaetis enim peregrinationes & urbium distantias metiuntur, relicto parasangarum usu geographis & curiosis. Sunt autem diaetae omnes haud paris longitudinis, sed incertis stationum & hospitiorum, quibus in viâ pernoctari potest, distantiis metiuntur; quin eaedem pro peregrinantium arbitrio, sive illi praepetes cursores b Sathìr, seu nuntii equites 2 Tsjapàr, seu jumentorum tardigradi actores fuerint, corripi vel produci solent. Observavi tamen, nunquam intra quatuor nec ultra octo parasangas diaetam contrahi vel extendi, ut, qui intra mensuram illam substiterit, dicatur tantùm dimidiam diaetam, qui ultra progressus sit; unam cum dimidiâ absolvisse. Parasanga autem ferseng & g fersach, id est, leuca Persica, quam Turcicè vocant agaatsii, tantam notat longitudinem vel loci distantiam, ut viginti duae cum dimidiâ uni respondeant coelesti gradui. Stationem Persae eodem quo diaetam vocabulo insi Sungniunt, estque locus ad viam aedificiô publicô, quod Karawanserà vocant, donatus, aquâ potabili naturae artisve beneficio instructus, atque ita adornatus, ut peregrinantibus commorandi praebeat occasionem. Stationum in Regno modicum invenies numerum circa vias Regni primarias: saepè in his, sed maxime in provinciis australibus ad alteram tertiamve parasangam patet illustre diversorium cum aquariis. In ceteris viis, quas non ita frequens calcat multitudo, praecipuè torridioris Persiae, tota quandoque diaeta unicum tantùm indulget aquae conditorium, cujus benificio commorari Karawana, sive coetus peregrinantium possit; quod aliquando aridiori solo tribuere, aliquando ignaviae liceat accolarum. In desertis & ad palmeta mem devis los aqu duseis eusiseumquo coniionis oc. cursaverit, praesentia stationem determinat; seu illa sit pluvialis, cisternino fornice collecta, quam C aab anbaar, & & aabi birkèh, seu in lacunâ rupis ultro considens, quam G aabi bongird, & 9.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
