# Amoenitates exoticae 730

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 730. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/730
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/730

Diverioria gratuito usui dicata sunt, magnificis tamen sumptibus ex saxo vel latere constructa, aliquando tantâ mole & majestate, ut Principum palatiis comparari possent, modò sumptuosis parietibus accederet externus decor speciosae supellectilis. Splendidiora sunt ut plurimùm, quae offendimus in populosis urbibus, quàm quae ad vias inhabitati ruris, vel in locis ab hominum frequentia remotis. Nam, cùm illustrium operum conditores non solo publicae utilitatis, verùm etiam studio gloriae suae atque post humi nominis, ducantur, malunt illi pecunias eo potiùs in loco erogare, quo sacrata bono publico pietas plures admiratores & crebra hospitantium encomia invenit, quàm ubi praemio expectatae laudis destituitur. Ne quis autem dubitare de auctore possit, frontispicia magno charactere incisum ejus nomen exhibent, addito factae extructio nis tempore & proprio etiam nomine hospitii, si id alio, quàm conditoris appellari debeat. Haec tria, conditoris, temporis & aedificii, nomina, persaepe arguto ad indolem gentis Epigrammate definiuntur, quod mirè legentem, vel artificioso conciliat scripturae flexu, vel capit ludente facilitate profundi acuminis. Laudat inscriptio saepe nigritam, Regii gynaecei eunuchum; nec rarius negotiantem apud Indos mercatorem Persam; nonnunquam primarii in Aulâ ordinis Senatorem, Provinciae gubernato rem, matrem Regiam, matronam viduam divitiis affluen tem, & si quos alios. Ubi verò beneficentia voluntaria defuit, ibi ex publico aerario Provinciae cujusque Moderator providit, ne vel urbi vel viae publicae, ad mediae vel unius diaetae distantiam Hospitia deficerent; Is, licet ex alieno dispensaverit, curae tamen suae praemium sectatus est nominis sui epigraphe. Non patitur prolixitas, vel difficultas etiam scripturae & explicationis, ut exempla Inscriptionum inseram. Ingens mihi illarum farrago suppetit, ex Rospitis, nec n intis ex templis, colegis & variis palatiis manu meâ descriptarum, quàm commodiori loco servo, unô missu proponendam, si id operae pretium fuerit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
