Latin
732
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 732
Unproofread scanNot analysed yet
Externa facies eminus visenti cubiformem mentitur molem solidi corporis: muri enim sunt plani, nudi, nullis fenestris &ostiis, nisi portâ quâ ingredimur, perforati; qui, lateritii si fuerint, figuras pro ornatu exhibent arcuatas, planas, columnis saxeis interpositis decoratas, iis non equidem veris, sed planis pariter, modice prominentibus, &eleganter laevigatis. Hâc or namenti specie expoliri solet latus frontatum, rariùs cetera quoque, nisi fortassis quae publicae viae opposita &valde conspicua sunt. Unus mediam frontem pandit introitus amplus &affabrè fornicatus, utrinque lapideis scamnis, nec rarò tabernâ concameratâ instructus, ex quâ hospitii inspector, si quis adsit, paleas &cremia venundat, aliquando &oryzam, dactylos, ova &lacticinia. Summum domus lacunar, nisi quâ parte fornices protuberant, omnino planum est &pavimento stratum, ita ut in eo quis ambulare, &peregrè adventantes speculari possit, pernoctare etiam, si coelum nudum arrideat; quo fine interdum oras habet pedali coronide eleganter marginatas, pro securitate dormientium. Vestibulo nonnunquam insistunt meniana superbi operis, aurae spiranti undique patula, in quibus cum voluptate hospitari quis possit, à turba remotus. Ascensus in fastigium submolestus est ex angusto vestibuli vel areae angulo, per gradus angustos, altos &praecipites. Ipsum aedificium rarissimè duplici, plerumque unâ contignatione constat; cujus singuia latera, pro operis magnitudine, sex, octo, decem vel plura exhibent cubicula, ut plurimum fornicata, longa, angusta, &recipiendis duobus vel tribus hominibus idonea Ostiola in medio habent, ut per ea hospes intus decumbens spectare possit, quid in areâ versetur circa merces depositas.