# Amoenitates exoticae 732

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 732. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/732
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/732

Externa facies eminus visenti cubiformem mentitur molem solidi corporis: muri enim sunt plani, nudi, nullis fenestris & ostiis, nisi portâ quâ ingredimur, perforati; qui, lateritii si fuerint, figuras pro ornatu exhibent arcuatas, planas, columnis saxeis interpositis decoratas, iis non equidem veris, sed planis pariter, modice prominentibus, & eleganter laevigatis. Hâc or namenti specie expoliri solet latus frontatum, rariùs cetera quoque, nisi fortassis quae publicae viae opposita & valde conspicua sunt. Unus mediam frontem pandit introitus amplus & affabrè fornicatus, utrinque lapideis scamnis, nec rarò tabernâ concameratâ instructus, ex quâ hospitii inspector, si quis adsit, paleas & cremia venundat, aliquando & oryzam, dactylos, ova & lacticinia. Summum domus lacunar, nisi quâ parte fornices protuberant, omnino planum est & pavimento stratum, ita ut in eo quis ambulare, & peregrè adventantes speculari possit, pernoctare etiam, si coelum nudum arrideat; quo fine interdum oras habet pedali coronide eleganter marginatas, pro securitate dormientium. Vestibulo nonnunquam insistunt meniana superbi operis, aurae spiranti undique patula, in quibus cum voluptate hospitari quis possit, à turba remotus. Ascensus in fastigium submolestus est ex angusto vestibuli vel areae angulo, per gradus angustos, altos & praecipites. Ipsum aedificium rarissimè duplici, plerumque unâ contignatione constat; cujus singuia latera, pro operis magnitudine, sex, octo, decem vel plura exhibent cubicula, ut plurimum fornicata, longa, angusta, & recipiendis duobus vel tribus hominibus idonea Ostiola in medio habent, ut per ea hospes intus decumbens spectare possit, quid in areâ versetur circa merces depositas.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
