Latin
735
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 735-2
Unproofread scanNot analysed yet
tum verborum nitore aequivalet: Ex ipsâ vitâ discedimus, tanquam ex hospitio, non tanquam è domo: commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi dedit. Ut genium intelligas, nomen hospitio proprium est ot& Isje; huun, id quod populari appellatione notat Mundum vel Orbem terrarum; nomen verò commune est! μoτ,, &Karawaanserâ, i. e. diversorium. Hujus vocis divisae pars prior &B Karawaan, coetum peregrinantis turbae, posterior serâ, moram seu cunctationem insinuat. Hospiti igitur praesentiae suae, quod solent, tesseram relicturo, argumentum dederat ipsum hospitii nomen; ut mortalium in orbe brevem moram, argutè compararet morae peregrinantium in hospitio; mutuatus epigrama ex libro Gulistaan, i. e. Roseto Persico auctoris σρυκν οHeich Saüdi. Plures exhibiturus sum in Hodoeporico.