# Amoenitates exoticae 735-2

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 735. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/735-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/735-2

tum verborum nitore aequivalet: Ex ipsâ vitâ discedimus, tanquam ex hospitio, non tanquam è domo: commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi dedit. Ut genium intelligas, nomen hospitio proprium est ot& Isje; huun, id quod populari appellatione notat Mundum vel Orbem terrarum; nomen verò commune est!μoτ,, & Karawaanserâ, i. e. diversorium. Hujus vocis divisae pars prior & B Karawaan, coetum peregrinantis turbae, posterior serâ, moram seu cunctationem insinuat. Hospiti igitur praesentiae suae, quod solent, tesseram relicturo, argumentum dederat ipsum hospitii nomen; ut mortalium in orbe brevem moram, argutè compararet morae peregrinantium in hospitio; mutuatus epigrama ex libro Gulistaan, i. e. Roseto Persico auctoris σρυκν οHeich Saüdi. Plures exhibiturus sum in Hodoeporico.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
