Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 737
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec subductio cum fiat magnâ censoris moderatione &conscientiâ, tantisper pretium usu receptum ad fructuum varietatem mutantis, nulla quoque morantur contractum dissidia, quin redditâ manu illico confirmetur. Pondere, quô in regno mercatores, tum sicca, tum liquida, expendunt, diversi sunt generis &nominis. His in provinciis utuntur –Sengi Kapar dicto, pendente in staterâ Hollandicâ septem mediamque libras. Tanta inquam haec dactylorum moles in commercio ante maturitatem factô plus minus σ γ do bisti, i. e. unicô circiter grosso Mariano venit: at quia locatoris conjectura fuevit minor esse, quàm pro re natâ, hinc conductor ut plurimum experitur, maturos sibi ne dimidio condicti pretii constare, praesertim si favente Cerere insolenter pinguescant. Addo, palmas è radice materna sponte suâ natas adultasque nunquam venire sub rationem, sed concedi matrum conductoribus in auctarium, eò quod natali locô citra transplantationis &culturae operam adultae, opinione gentis, hero suo gratiam haud debeant. Contractu superis auspicantibus absolutô, atque hôc ipso ad antipodes relegata animorum solicitudine, quid aliud inposterum exsolutus curâ hospes meditaretur, quid desideraret pleno ditatus cornu copiae, quàm geniales jocos, consessus, convivia? His interesse, Lector benevole, si non gravaris, pandam Tibi instructissimum ab ipsâ Aa aaa Cerere micinium, &omis genens vosipues addiucum, quibus felices ruricolae dactyliferam messemisuam, atque hospites advenae trium, quatuor, vel quinque mensium aestiva, summâ cum delectatione, exigunt.