# Amoenitates exoticae 740

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/740
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/740

Atque, ut ut omnis ad numeros se movere ruricola haud perfunctoriè peritus sit, adsunt tamen, qui exactiùs possunt ejusdem artis in utroque sexu professores circumforanei, ὑατ, rakkaas dicti; qui mediterraneis egressi urbibus, hominibus Aa aua 2 nibus plem hoc tem pore nemon ste quentes Invilint, & ludis praestigiisque variis instructi, hamis pendentibus discurrunt. His igitur, si adsint, sparta committitur ducendi choreas; quas ipsi alioquin, si absunt, neutiquam omittunt. Mireris spectacula & lepidos motus, quos illi tripudiando edunt. Non enim Sarmatarum ad gravita tem alterno pede terram quatiunt, ut Poëta loquitur; nec ad Gallici moris levitatem vesani discurrunt; sed testudineo gradu, nudis pedum plantis, huc illuc diu se prori piunt, dum arguto corporis motu pulsus chordarum & mensuras excipiunt, & nullo non membrorum articulê facetè exprimunt. Mox resupini miris flexibus totum corpus torquent, brachiis nunc super humum distentis, nunc extensis super verticem, velut lamentantium dolores, non gestientium laetitiam expressuri. Demum, tympanis concitatiùs tactis, protinus exsultantes, in velocissimos motus rapiuntur, ac in gyros varios, imumque summo versi ac circumvoluti, saltatricum officia histrici leporis vicissitudine permiscent. Musica verò, quae tripudiantium membra dirigit, hem, quàm peregrina est! quam gratè dissonans & instrumentorum varietate delectabilis! Primas inter instrumenta tribuimus tibiis gingrinis Ὀ Surnaì, (Fig. 1.) quae grunniente sono prae ceteris aures affatim implent. Illis assonant (Fig. 2.) tinnientes nolae vulgares, nostratibus similes; vel etiam cymbala perampla g0 Sindsji dicta (Fig. 3.), patinarum, quibus in mensis utimur, figuram referentia, sed minori disco, majori margine, & gibbâ facie manubrio instructâ, quo teneri & ad invicem collidi valeant. Pro basi servit tympanum, vel oblongi dolioli figurâ (ῶo denbaal, (Fig. *) ab Indis mutuatum, vel ex Europâ translatum (Bo dohul, (Fg. 5.) quô militares copias abducimus, vel praegrande qiusdem igurae altud, ob magnitudinem snud portabile. Haec omnia non bacillis, sed digitis solùm, manibusve utrinque leniter pulsantur, ita sonum redditura submissiorem, & reciprocâ alterni lateris dissonantiâ gratiorem. Utramque paginam in agresti choro absolvere videntur tympana βO donbèk (Fig. 6.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
