# Amoenitates exoticae 742

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/742
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/742

) levis structurae, cocta ex argillâ, figurâ & capacitate ollarum fictilium, nisi quòd fundus in brevem appendicem producitur, quâ pulsantis axillam gestata replent, oris verò hiatu vesicâ ve membranulâ tensâ obducto. Hôc vel solo genere, quasi ruricolis vernaculo, festivitates suas celebrant palmicolae, sociatis plausibus & volarum collisionibus, quibus concinentes convivae saltantium in scenâ vigorem & metra promovent. Civili symphoniae interdum subsonat cythara tetrachordoides ( Tfaartaar, vel sola, vel aliis organis polychordoidibus conspirans. Nec rarò circum dulcisonum ingreditur tympanum quoddam Co def appellatum, (Fig. 7. ) magnitudine, figurâ & levitate ad assem simile cribello, quatuor in ambitu spithamarum, cujus apertô alterô, unum saltem tegit latus pellicula tenuissima, ex quâ sonus irritatur saltem submisso digitorum ictu. Ora ejus, lignea & tenuis, quatuor habet vel quinque paria orbiculorum, ex palmari inter vallo suis quaeque axillis per transversum infixa, ex sonoro aere facta, subcava & exiguae magnitudinis, quae concusso tympano strepitum mutuâ collisione edunt cymbalorum pene similem. Interdum orbiculorum loco annulos habet, quorum sonus confusus est & remissior: hôc casu, mutatô nomine appellatur 3lo Daireh (Fig. s). Hujusmodi instrumentum saltem uni. cum quaevis admittit symphonia, quòd è primis tractat, si fuerit in proscenio, praesultans ex levi censu Q6 Kawalì frequentius autem & extra tripudium chori phonascus, qui, eôdem utrâque manu comprehenso, fauces cantu hiantes & gesticulationem ab aliorum intuitu defendit: dum interea non modò diversos submissosque sonos ex pelliculâ pulsatâ elicit, sed severiori motione interdum mixtos quóque tinnitus & clangores ex infixis orbiculis excutit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
