Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 743
Unproofread scanNot analysed yet
Hic igitur praecentor raucisonâ &quàm potest altissimâ voce melos suum modulatur; cui per choros, junctis organis, respondent convivae circumsidentes, vel in circo tripudiantes, si choreae ducantur. Nonnunquam hilaritate acta concinit universa multitudo, vocibus autem ut indoctis, ita instrumentis quoque indoctè tractatis, &nullis unquam harmoniae regulis (etiam in Choro Aulico) respondentibus, sed per tonos, quos vocant, unisonos &octavos omne melos absolventibus. Qualiscunque symphonia fuerit, concors tamen, submissa &modesta est, gratiam pariens singularem varietate mensurae, quae per tot modulorum genera in concitatiores semper triplas jugi pulsu ac spiritu devolvitur, non agrestes modò &indoctas aures demulcens, sed &artis musicae bene gnaros, haud injuriâ mirantium, id plebejam hanc gentem in variandis mensuris praestare, quod nostri in scholis longa artis industriâ edocendi sunt. Sunt plura. Persis instrumentorum genera, quibus in conviviis &privato otio demulcendis auribus, vel in militiâ etiam, &in foris urbium ad intimandas temporum festivitates utuntur. Ex b thabi seu tympanis aciem ducit C– Kuus, (Fig. 9.) tympanum grande, aeneum, nostrati simile, sed ad moderandum strepitum nerveo reticulo constrictum, cui pulsando duo serviunt bacilli, extremitatibus incurvatis. 8, Uis Nagharèh, (Fig. 10.) ejusdem structurae &aeris tympana sunt gemina, exiguae molis, valido nexu invicem copulata, &ab unico tractanda artis tympanizandi perito. s Cabtheblebaas, (Fig. gene) le ympanum slconum, parvulum est, aeneim, in appendicem productum, reticuloque densissime munitum, ita dictum, quòd falcones in aucupio emissi, ejus sonô revocentur; inde singula ephippiis (ad sinistrum latus) affixa gestantur à nobilibus atque ipso Rege.