Latin
RELATIO IX
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 745
Unproofread scanNot analysed yet
Cithararum, quemadmodum Testudinum, varietates sunt, diverso chordarum numero discrepantes, ex quibus unicam saltem ob figurae insolentiam hic delineavimus (Fig. 20) Sambucarum &Tsjeng communissima est, &ab indocto facilè tractabilis, sex chordis instructa, (Fig. 21.) figurae triangularis amblygoniae; Rarior est altera multis pollens chordis, (Fig. 22) utcunque quadrata, utraque bacillis incurvis, vel pennis plectenda, à nostratibus figurâ &tractandi arte parum differentes. Omitto machinam octo tubulorum Musicaar dictam (Fig. 23.) ore inflandam; omitto tibias, utriculos, arundines, crepitacula, ne historiae telam moremur. Tam lepidos advenas, poëtas, musicos, praestigiatores, quae putas à toparchâ &coronâ hospitum referre munera? an pecuniam, dolosi Mercurii tesseram? Apage à manibus tam continentibus praemia hujus nominis. Caryotae dantur; munera, quae ipsa genuit auspicata, innocens &benefica arborum Regina, Palma. §. III. Sed ne quis existimet agrophilos nostros, nil nisi gau dia in palmetis agere, &ranarum vocali incuriâ totam perdere aestatem; quin horas etiam in versandis dactylis imBb bbb impendunt; quos ex suis arboribus ipsi postelores, ex conductis hospites indies deprómunt.