# Amoenitates exoticae 745

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/745
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/745

Cithararum, quemadmodum Testudinum, varietates sunt, diverso chordarum numero discrepantes, ex quibus unicam saltem ob figurae insolentiam hic delineavimus (Fig. 20) Sambucarum & Tsjeng communissima est, & ab indocto facilè tractabilis, sex chordis instructa, (Fig. 21.) figurae triangularis amblygoniae; Rarior est altera multis pollens chordis, (Fig. 22) utcunque quadrata, utraque bacillis incurvis, vel pennis plectenda, à nostratibus figurâ & tractandi arte parum differentes. Omitto machinam octo tubulorum Musicaar dictam (Fig. 23.) ore inflandam; omitto tibias, utriculos, arundines, crepitacula, ne historiae telam moremur. Tam lepidos advenas, poëtas, musicos, praestigiatores, quae putas à toparchâ & coronâ hospitum referre munera? an pecuniam, dolosi Mercurii tesseram? Apage à manibus tam continentibus praemia hujus nominis. Caryotae dantur; munera, quae ipsa genuit auspicata, innocens & benefica arborum Regina, Palma. §. III. Sed ne quis existimet agrophilos nostros, nil nisi gau dia in palmetis agere, & ranarum vocali incuriâ totam perdere aestatem; quin horas etiam in versandis dactylis imBb bbb impendunt; quos ex suis arboribus ipsi postelores, ex conductis hospites indies deprómunt.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
