# Amoenitates exoticae 746

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/746
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/746

Nam primo statim diluculo sponte dilapsos colligunt, mox ex arboribus decerpunt, vel excutiunt maturos, deinde insolatos torculari exprimunt, & si quid aliud ad hanc operam requiritur, eâ methodo, quam supra narravimus, sedulò expediunt. Quod autem labori intercedit otium, aut quod pensum consequitur, id inquam animi recreationibus dari, id choreis & ludis expleri dicimus. Pauperiores pariter, quos fortunae tenuitas à commerciis arborum secludit, rebus suis non indormiunt, sed matutino dactylorum, ut sic loquar, spicilegio indies occupati, penuriae stiae consulunt; sub crepusculum verò locustas capiunt, eo tempore turmatim volantes, alii eas explicatis retibus intercipientes, alii in arboribus, dum subsident, flammâ accensâ ustulantes. Quam rum recentem praedam ollae fictili alternè immittunt, & super igne, sale intersperso frigunt, rudiculâ subinde agitandam; malunt eandem alii aquâ priùs percoquere, ut nidorem penitiùs eliminet. Sic praeparatam servant placandis ventribus, alis cruribusque abjectis; exsuccum & foedum, meo sensu, obsonium. S. Johannes Baptista hoc cibo vitam in deserto dum sustentavit, tetro corpus jejunio macerasse credendus est. Qui pro coturnicibus haec insecta substituunt, quibus in eodem deserto (quod iisdem mirè abundat) coelitus nutriti sint Israëlitae, videant, ne in textum impingant Hebraicum sacri Codicis. Actus nunc autumnus est. Quapropter jumentorum magistri γ0ςγ Tsjaarwadaar undecunque in palmeta ex compacto reduces facti, (perinde nobis, ubi interim latuerint) receptui canunt, & abducendis diem discessùs indicant. Tum pro felicitandâ viâ Deus innumeris IXL, Jaa Chodaa! cde G Jaa Αlì! ζαc Insjda Allah! (haec enim suspiria sunt Persarum) ex devotione invocatur, replentur vasa, colliguntur sarcinae, & ad Penates revisendos animus & opera dirigitur. Tandem, onerantur jumenta mellifluo mercium, quas quisque comparaverat, apparatu, utribus impacto modicae capacitatis, vel, eorum locô, qualis ingentibus oblongis, ex foliis sylvestris palmae contextis. Hos, sive qualos, sive utres, utrinque ex tergis camelinis ad aequipondium ispendunt binos vel singulos, peculii quicquid attulerint desuper imponentes sine ordine.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
