# Amoenitates exoticae 748

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/748
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/748

RELATIO X. Palmae usus triplex. Historiae epilogus. estant utilitates & varii usus arboris, quotquot eorum hodie dactylifer Oriens cum Occidente novit, Rbreviter memorandi. Audiverat Strabod. S. O. Lib. XVI, carmine quodam Persico decantari utilitatum genera trecenta & sexaginta; Plutarchus Sympos. Lib. VIII. qu. 4, refert totidem celebrari à Babyloniis. Tantum verò numerum hodie non reperio, omnes utut partes excutiam diligentissimè. Usus autem omnis vel est Oecono micus, vel Medicus, vel Magicus. Oeconomicum internum praestant quaecunque ex arbore edulia depromi possunt; qualia sunt, tum tenella partium principia & primordia, vulgò GL, Paniirè nachl, i. e. caseus palmeus dicta, tum ipsi fructus. Cibum primi generis spurius (vid. Tab. 1. Fig. 13.) è frondium axillis nascens, de quo Relat. 2. §. 5. in fine memoravimus, copiâ non contemnendâ exhibet; cujus demptis impedimentis exterioribus delicatissima pars est ima basis2– Kuur dicta, nam quae succedit, rapae saporem refert cum amaritudine, palato non aequè gratum.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
