# Amoenitates exoticae 751

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/751
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/751

Duplex enim hîc crescit, una ρν Dirimneh Fars, id est, Sementina Persica, quae in Regni desertis ubique luxuriat, semen ferens leve, à folliculis suis aegrè separabile, & ut plurimùm inane: altera —Dirimneh Turkì dicta, i. e. Turcica, quae rarior & montium alumna in ipso flore exarescit, nec nisi in Turcostanâ, ( Turbestaan) quae ei nomen dedit, semen progenerat; quod ad Europaeos translatum, seminis Cynae & Zedoariae appellationem recipit. Externo usui Palma omnes suas concedit partes: inprimis verò, in construendis tuguriis, caudices, in trinum fissi, palos & trabes constituunt, quibus tectum & tota aedificii fabrica innitatur; cetera omnia ex palmeis frondibus sine clavis & normis, sine arte & industriâ clathrata sunt & rudi manu compacta. Sed quae ruditas non omnino materiae, sed agresti desidiae debetur; nam in oppidis passim invenies elegantis structurae domus caementitias, quae ex palmeo ligno trabes, ex frondibus intergerinos exhibent non indecoros. Hinc Bellonii & Alpiui de architectonico ligni usu dissidentium, facilis erit conciliatio: si caudices palmeos ad architecturam (ob fibras crassas laxèque cohaerentes) nihil valere Bellonio concedas; trabes tamen domuum in Aegypto constituere, credas Alpino. Supellectilia aediculis Palma etiam substituit; pro cremio enim ramalia, pro scopis racemi, pro urceis & scutellis inanes spathae serviunt, in formam desideratam flectendae. Ex spadicum verò scapis bene praeparatis torquentur funes firmissimi, ad navalem apparatum necessarii.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
