Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 754
Unproofread scanNot analysed yet
qualibuscunque ulceribus sanandis, nonnunquam etiam in leniendis doloribus arthriticorum, insignis usus est. Verùm emplastrum illud, cum Palmae non fructum, sed solum admittat lignum, quo cum in praeparatione agitari solet, quicquid virtutis exerit, Lithargyrio acceptum refert; rudicula nihil ei, nisi nomen tribuit. Ad arthritidem curandam ipsos dactylos commendat Solenander. Oleum ex eis Joëlius elicit, quô procidentem anum, &excoriatas partes corporis inungit. Pulpam dactylorum imponunt populares extrahendis ex pede festucis &aculeis. Pulverem contusorum ossium, partum expellere Forestus author est; idem &calculos educere medicorum testimonio creditur. Cinerem ossium ustorum in urinae incontinentiâ propinat Riverius. His tot virtutibus ut ut dactylorum nomen clareat; apud alios tamen malè audiunt, quòd crebriùs manducati cephalalgiam, &quod medici Persiani crepitant, gravissimam visioni noxam inferant: cùm vix tertius in hâc gente aliquâ non gravetur luminum aegritudine. Quâ culpâ dum reliqua dulciaria insimulat Aretaeus, solidioris experientiae medicus, &à doctis, teste Quercetano, Anima Hippocratis non immeritò appellatus, solas tamen palmulas eximere non dubitat. Sunt sanè oculorum vitia omni genti oryzâ vescenti, sub dio &in rore dormienti, balneis denique crebrioribus assuetae, familiaria &vernacula: Haec tria cùm in una hâc natione videas, religio sit, tot mali causis praesentibus, eo nomine infamare dactylos. §. III. Magicum arboris abusum subjungimus, quô ex foliis de rebus absentibus &futuris pronunciant, eam vaticinandi fraudem edocti, quam speciali, sed barbaro fortassis, nomine γώ Faali mestèke appellat vulgus Ormusiense.