# Amoenitates exoticae 757

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/757
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/757

HIaec olim meta, haec cynolura atque polus fuit, quò ante Europaeorum in Asiam navigationes collima bat acus mercatorum totius Orbis; unde depositas Indorum merces petebat Asia minor, Aegyptus, Graecia & ulterior Occidens; unde Europaeae nationis fama sub Frengi nomine (sive à Phrygibus, sive à Francis hîc appulsis) per omnem Indiam percrebuit atque inclaruit; ex quo Insula jure meritô trium mundi partium portus nuncupanda fuit. At, ô llium! desiit Ormusii nomen; inclytum corruit regnum; civis cum regno occidit; cum cive urbanitas, cultura, artes amissae sunt. Nihil enim cum ferat siccum illud ac sterile coelum, nisi taedia humani generis, sola locum mercatura & quaestûs amor populô repleverat. Europaei igitur, postquam coeperunt Orientem frequentare navibus, & aurea vellera petere ex ipsis natalibus, per orbem distribuenda, desiit in Insulam mundi mercium depositio, & confluxus gentium ad mercaturam; politioribus sensim hinc & ex tota, quà mari adhaeret, provinciâ regressis in mediterraneas, sub mitioris coeli praesidium. A quo tempore negotiatio ibi nulla viguit alia, nisi quam sola Persia cum Indis ac Europaeorum Societatibus reciprocat. Cujus instaurator Rex Abas Magnus ex Insulâ cives, domùs mercationum & officinas commoditatis causâ transtulit ad oppositi littoris oppidulum Ghamruun, seu Gamron, quod inde in populosam urbem provectum, à Serenissimo auctore nomen adscivit recentius Ee 0 Bender Abasi, i. e. Portûs (Regis) Abasi, prout Rel. 7. §. 1. insinuavimus. Insula cive suo exuta, nihil de prisco splendore, quàm nomen vetus retinuit; vadi vix de conditione vel loco ampliùs constat; emporii toto Orbe celebris, quod in boreâ- occidentali Insulae extremitate magnificè superbiebat, quasi mari imperaturum, nunc desolata ac diruta spectantur rudera; saltem castellum ei praefixum, custodiCo ecc 3 stoditur otioso praesidio septingentorum miltum, qui amen magnam partem temporis inter cives terrae firmae degunt, squaloris inter pomoeria pertaesi.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
