Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 759
Unproofread scanNot analysed yet
Prope castellum abyssum dari, charybdisque voraginem ajunt, quae navibus exitium machinetur, nisi secundo vento transnatent; sed nullae naves eò amplius appellunt; vadum nunc inveniunt commodiùs, &pro anchorâ jaciendâ fundum ex parte limosum &tutissimum è regione urbis Gamroni: cujus hîc non piget celebris emporii descriptionem adjicere. Gamronum urbs secundum littoris tractum ad bis mille trecentos passus elongatur; latitudine suâ in hemicy clum protuberans; cujus pars occidentalis muris portisque clauditur, reliqua, &quà mari accumbit, his munimentis caret. Utrumque urbis terminum tuetur suggestus in littore extructus, &tormentis bellicis munitus Castellum, quod orientalem urbis partem defenderat, dirutum prostratumque nunc jacet injuriâ temporis. Forum habet frequens; officinas variis mercibus refertas; templa &hospitia nullius magnificentiae vel nitoris. Plateas &angiportus exhibet sordidos, squalidos, inaequales, angustos, passim fornicatos &obscuros. Habitacula pleraque ejusdem notae sunt, si Archisatrapae, Vicarii, Batavorum, Anglorum, quorundam Benjanorum &paucas alias excipio. Domûs mari objectae passim ex lapide, remotiores ex limo, ceterae, instar ovilium, ex arundine &frondibus palmeis leviter coagmentatae sunt, ac citra ordinem collocatae. Civium multitudinem confluxus variae gentis constituit; pars enim maxima Indicum, Arabicum, Afrum &atrum vulgus est, quod ipsae Persae sordido ludunt proverbio ρVO Ex civibus Persae sunt officiales publici, artifices, institores, coqui &sorbilium caupones; Benjani sunt mercatores opulenti, pauci etiam aurifabri &institores; multitudinem absolvunt ceteri, ut plurimùm piscatores &bajuli, ex insula Madagascar &pagis Arabicis olim profugi. Trium religionum hîc viget exercitium: Mahhammedanorum, Judaeorum &Benjanorum, sive gentilium: adderem Christianorum, videlicet Europaeorum &Armenorum; sed hi, loci hospites &peregrini, sacerdotes non alunt.