# Amoenitates exoticae 76

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/76

Tympana quoque variae magnitudinis pulsantur, sed manu indoctam, & militares actiones, sive jussa ductorum, neutiquam exprimente. Haec intersonant tintinabula magna & ampla, instar pelvium, ex plano subcava, quae exterius in media bullâ manubrium habent, cujus ope ad invicem percussa, aures humanas satiant clangore intolerabili. Accedit, dum in conflictum ruitur, brutalis omnium vociferatio: Ferri! jerri! jerri! i. e. vade, perge, curre; quâ & ipsa crepant aethera, ac si coelo terra misceatur. Marte aperto adoriri hostem, aut militum aequali vel minori robore praeliari, Persicum non est: Bella gerentibus instituta Persis sunt; ut destructis pagis, resectis pontibus, regionibus depopulatis, hosti solitudinem & deserta objiciant, quò commeatu interclusus, suâmet calamitate pereat; pari modo ut in civitatibus nostris, diruendo proxima aedificia, incendium extinguimus; praeterea, ut in pylis & viarum angustiis latitantes, in transitu hostem obruant inscium; tum, ut constituti in montium anfractibus, cacuminibusque naturâ firmatis, hostilem exercitum observent, & secundis occasionibus, nil tale metuentem insiliant ex improviso; Verbô, ut nunquam suâ fortunâ vel fortitudine freti, sed semper Mante securo militent. Hoc modo Schab Abassi Magni aetas exercitum potentissimum Turcorum, qui Persidi excidium juraverat, sine militis jacturâ vicit: Nam destructo ponte fluminis Aras, cum adjacente urbe Sulphâ vicinisque pagis & oppidulis, eorumque civibus Armenis ultra 40000 cum omni supellectili Isphahanum ac rura mediterranea translaris, obex hosti solitudo relicta est; ex quâ, siti fameque confectus, in summâ confusione terga dare coactus est. Hostes Persae simul ac vicinos habent, ad Occidentem Turcos, ad Orientem Indianos. Cum Russis ad septentrionem, & Arabibus ad meridiem, profunda pax colitur. Turcis autem Persae fortitudine & arte bellica cedunt, superant petam eos pndlentir eivli, seientis, moru humuiute, decore vestium & corporis elegantiâ. Indianos verò In omnibus attributis illi post se multis relinquunt parasangis; Coeli enim intemperies calida ac humida Indorum corpora sic disponit, ut ad famem, sitim, penuriam, montium asperitates, solitudines desertorum, itinera & quaevis sortis bellicae incommoda ferenda planè inhabiles nati sint, & mulieribus debiliores. Vicinos ad Septentrionem Tartaros Usbecenses, Persarum non hostes, sed praedones nomino etsi gentem belliocissimam; nec enim illi, suis nunc divisi viribus, bello provocare Persas facilè audent, sed turmis praedonum, superatis desertis, in Chorasmiam irruunt, & onusti praedâ ad Patriae latebras refugiunt citiùs, quàm miles provinciae arma ad resistendum capiat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
