# Amoenitates exoticae 760

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/760
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/760

Patres emissarii quando peragrant, sacra sua in Lusitanorum domo peragunt, paucissimis praesentibus loci nigritis, quorum parentes quondam à Lusitanis conversi fuerant. Aër loci & praecipuè Urbis, quamvis sit serenissimus, insaluberrimus tamen est; tum ob excessum in primis, quas vocant, qualitatibus, tum ob crebras subitasque in oppositam qualitatem mutationes, tum etiam ob inquinamenta subtilissima, ut sic loquar, sulphureo- arsenicalia, quae ex tellure & putredine quavis resultant. Sanè, ut maxima anni pars cum perniciosâ humiditate instolerabiliter calet, sic bruma media corpus ante solis ortum frigore perstringit acutissimô. Aura ab austro spirans maritima, mirè quidem demulcet perpetuò hîc languentium sensum, sedradeo plerumque humet, ut momentô cutem, pavimenta & praesertim objecta solidiora madefaciat. Africus verò impetuosus est & noxius, ardenter flagrat, & vehementer ut plurimùm, momentoque citiùs superficiem corporis exsiceat cutemque exasperat. De Euro idem dixeris, quamvis calor ejus sit remissior. Aquilonem gelidum frustra desideramus, quòd à montibus praeclusus rarissimè huc penetret. Quantum detrimenti corporibus tam crebra aeris mutatio inferat, demorantes hic hospites cum dolore nostro experimur: nam rarò dimidia pars valemus, nec ullus ita prosperè, ne ex febrili morbo, qui ad venas excipit, aliisve incommodis eluctatus, perpetuò viribus animoque langueat.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
