# Amoenitates exoticae 763

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/763

Preter, hortos & palmeta, etiam ager non infeliciter hîc colitur, Hordei, Sesami, Gossipii, Isatidis & olerum ferax. Rivulus pagum influit aqua dotatus limpidissimâ, & nullo, quod aliàs solet, adulteriô salis corruptâ; sed qui pagô nondum elapsus paucis derivationibus evanescit. Ipse fundus, ad viginti orgyias effossus, ejusdem notae liquores exhibet, quibus, bovinô jugô extractis & per elices dimissis, distributisque agrorum hortorumque superficies singulis noctibus irriganda est. Non procul Issinô solum, quod ubique torridum ac sabulosum est, sensim elevatur, donec à tractu unius parasangae praeceps exsurgat in editissimum montem Ginaù: ad cujus radicem, inter collium asperrimorum fauces, spectantur celebres thermae, quae à monte nomen sortitae sunt Abi germ Ginaù. Gamrono ut ab Insula Oriente Ormusium, ita ab Occidente opponitur insula Kis- Kismis. mis, ad usque portum urbis Bender Congo exporrecta, nimirum in longitudine viginti quatuor, in latitudine sex circiter parasangas, quarum 22 & dimidia respondent uni gradui coelesti, sive milliaribus Germanicis 15. Fundo gaudet, pro coeli statu, satis frugifero, pagisque numerosis instruitur. Frons insulae, quâ Ormusium respicit, Castellum ostentat, quatuor in angulis praealtô suggestu turritum, structurae prorsus antiquae & globorum vim sufferendo impar. Hoc Batavi, anno 1681 tormentorum ictibus impetentes, paucos intra dies expugnabant. Duabus Insula Larect, his insulis, trium parasangarum intervallo dissidentibus, tertia Lareek interjacet, parva, nuda, sterilis, castello instructa, sed prolapso & sine milite. Dicuntur in eâ spectari fornices multi subterranei, quibus Ormusienses olim pro recondendis mercibus usi fuerant. Sinus PerSinus ipse Persicus, Arabiam Persidemque dividens, sicus. ab austro-oriente (S. O.) in borea- occidentem (N. W. protrahitur; ibi, dum oceanum subit, emporium Mascât Dd ddd2 in Arabiae felicis littore alinens, hic Tigridis Euphratisque ad commune ostium, Basràm, famolam ejusdem Arabiae urbem, ostentans. Praeter urbes quatuor nominatas littora insignioris notae alias non exhibent.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
