# Amoenitates exoticae 767

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, IDROGRAPHIOAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/767
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/767

FASCICULI V. in quinque Classes distributi, quarum exhibet 1. Plantas vulgò dictas Bacciferas & Pruniferas. 2. Pl. Pomiferas & Nuciferas. 3. Pl. Oleraceas & Frugiferas. 4. Pl. specioso flore conspicuas. 5. Pl. Miscellaneas. Prae&e)ο(γξPraefanda. ectorem praescire cupio (1) Catalogum, quem trado, in ipso primo per Japoniam itinere, adeoque citra methodum hodiernae βδτανοσοφίας natum esse. ¶In eo plantas quascunque obvias promiscuè adoptavi, sanè non aliâ intentione, quàm ut vocabula & characteres addiscerem Gentis, apud quam diutulè commorari constitueram. Sufficiebat proposito crassior haec Plantarum distinctio in V. Classes, seu locos communes, in quibus omnium nomina & characteres, tum ignotarum prima quoque lineamenta raptim deponerem.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
