# Amoenitates exoticae 77

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/77

A Cosaccorum invasione Hyrcania quoque aetate nostrâ calamitatem passa est, sed socordiâ suâ accersitam. Dissira enim & Russis subjecta gens, juris nequicquam in Regionem, nec ullam cum ipsa natione communicationem habet, sed sua rabie acta, quoquo versum excurrit, ut spolia à desidibus & securis reportet. Vicinam quoque Persidem infestavit quandoque natio Provinciae Makeraan, versus Indi fluminis ostium sitae; quae licet exigua sit, montium tamen freta, ac fortalitiorum quorundam praefidio, finitimos Reipublicae suae invidentes replevit turbis & latrociniis, nunc, in amicitiam recepta, hostilitatem omittit. Dum in his describendis Gamroni occuparer, dicti territorii Princeps Melèk Tankeiì Satrapam Ormusiensium invisit, amicitiam & officia sua testatum; sed relictis in via à singulis circiter leucis Gallicis gemino milite, & à pluribus, armato cohorte, ad usque sedem suam ac metropolim Kitsj, ut si fortè violata fide detentionem vel injuriam pateretur, dato displosionibus signo suppetias advocare celeres posset. Est verò hinc (Gamrono) dissita Kitsy 125 parasangarum inter vallo, sive miliunium Germamicorum cireiter 83, nidius stunere. I. ve parasangis octodecim, à mari dissidens. Dives dactylorum & oryzae provincia est, montium cingulo velut naturae studio munita, ac difficulter superabilis. Deserta finitima palmis agrestibus luxuriant, quorum fructuum acerbitas, teste Q. Curtio, Alexandri strangulavit milites, ab Indo flumine (expeditionis termino) hac reduces.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
