# Amoenitates exoticae 773

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CLASSIS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/773
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/773

Camphoram quoque in destillatione Schoenanthi Perfici ac Arabici copiosam obtinui, in fundo olei subsidentem; nec nee dubio endem imele Junpero als due Ilnibus camphorini odoris, & ex iis arte educi posse; quod pollicentur Brahmenes: qui etiam ex omnibus dulcibus, quin ex ipso lacte saccharum eliciunt. Modum ab ipsis edoctus teneo. Camphoram naturalem & cristallinam perquam petiosam ac raram impertitur arbor in Sumatrâ & Borneo insulis. Sed haec arbor ex Daphneo sanguine non est. Jo Na, vuigo Nagi, it Tlikkura siba. Laurus Julifera, folio specioso enervi. Rara arbor est, & boni ominis habita, quae ob perenne foliorum decus ex sylvis in urbes recipitur, assignatâ sede in impluviis. Caudice autem recto, aequali, frondium amissarum stigmatibus signato, Cerasi altitu dinem tardo incremento assequitur: Cortice vestita obscure badio, carnoso, molli, in ramulis pulchrè virenti, odoris abiegni balsamici. Ligno constat duro, infirmo tamen & vix fibroso; medulla fungosâ & per aetatem lignosâ. Surculi alternatim adversi, tenues & ad sinus tuberosi sunt, foliis bijugis ex unciali inter vallo decorati ac ferè penduli. Folium pediculi & nervorum exsors durum est ac tensum, Lauri Alexandrinae folio, substantiâ & colore simile, longitudinis triuncialis, latitudinis pollicaris vel amplioris, utrâque facie aequali, laevi, in longitudinem leniter striatâ & obscure virenti, superficie in coeruleum roscidâ. Juli terni quaternive ex foliorum axillis exsurgunt obsoletè albidi, breves, ex densis villis, flosculisque intermixtis bipetalis minutis simis, circa medium uncialem stylum compacti: quibus defluentibus Bacca unica, rarò gemina, in extremitate remanet, per maturitatem atro purpurea, rorulenta, pruno sylvestri externâ facie similis, pericarpio dotaEc e ee 3 dotata paucissimo, molli, succoso, insipido; cui laxe inhaeret Nucula ex asse orbicularis, cerasi magnitudine, laevis, rufa, in apicem fastigiata. Putamen ejus durum & lapideum est, sed tenue, adeoque infirmum & fragile nucleum continens cuticulâ rufâ obductum, individuum, saporis vapidi subamari, figurae pariter rotundissimae, apiculo auctae, qui nuclei medium, verticilli instar, per vadit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
