Latin
CLASSIS II
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 801
Unproofread scanNot analysed yet
Malus Aurantia, fructu praegrandi, superficie scrobiculata inaequali. *Kin Kan, vulgo Fimé Tats banna. Malus Limonia, fructu pumilo aureo, medullâ dulci. R Ssi, vulgò Karatats banna, alis Geesdictus: Frutex sylvestris spinosus trifolius, pediculo folii marginato, flore Mespili, fructu mali Aurantii. Seu: Aurantia trifolia sylvestris, fructu tetrico. Caudex crassitiem arboris per senium &culturam acquirit, ab imo tortuose ramosus, ramis surculisque inaequalibus, hic ibi compressis vel turgentibus, praesertim circa spinas; spinis ex brevi inter vallo armatur singulis pollicaribus rectis, ex amplâ basi acutissimis, continuae cum ligno substantiae, ejusque communi cortice tectis. Lignum laxum est, saligneo non multò durius; Cortex ex viridi splendens, pinguis, tensus, per humiditatem facilè abscedens. Folia rara atque singula promiscuo loco, plerumque tamen sub spinis, germinant, ex tribus pinnis, sive foliis minoribus, in centrum coëuntibus lobata; Pediculo tenui, semiunciali, marginato. Pinnae sunt fere unciales &ovatae, (media, quae pediculc opponitur, ceteris longior) tenues, membranaceae, antica facie ex saturato virore splendentes, posticâ nonnihil herbaceae, margine rotundis denticulis serrato, nervis utrinque conspicuis, in dorso prominentibus, medio in mucronem, ceteris ab eo successivè ad latera decurrentibus.