# Amoenitates exoticae 802

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CLASSIS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/802
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/802

Flores Mespili floribus non valdè dissimiles, in spinaliiii ipinarum axilis solitarii, vel cum folio sociati, ineunte vere prodeunt; singuli vel gemini, pediculorum exortes, quinque squamis herbaceis, ex ovato acutis, calyculati, albi, exiguè fragrantes, pentapetali, in sescun cialem fere diametrum dehiscentes, petalis semiuncialibus, ex longiori angusto collo ovatis, rugosis & concavis; pistillo in rudimento fructûs brevi, fastigio glo boso, staminibus plusculis (20, 25) brevibus, surrectis, apicatis, circumsepto. Fructus a malo aurantio mediae magnitudinis nihil externâ specie discrepat; nec diver sa est structura & conditio partium interior, nisi quod pulpa (quam distinguit volva septem parietum) gluti nosa sit, odoris ingrati fatui, saporis subtetrici & ad fauces delabentis; cujus saporis nec ignara sunt ipsa Semina Arantii semini in omnibus paria. Ex fructûs siccato cortice, (qui in frustula divisus venalis prostat) admixtis speciebus aliis, decoquitur Medicamentum celebre Ki kökυ dictum, quo nomine vulgus ipsum quoque fructum appellitat. Itabit. Sycomorus Japonica. Ficus sylvestris, fructu purpurascente, folio simplici plano, asperulo, longitudinis palmaris, ex subcordatâ basi, arcuatim in acurum mucronem deficiente, margine integro. Inu Itabu. Ficus sylvestris procumbens, folio simpli ci. Sycomori species, fructu fatuo Frutex est sylvestris, ab imo inconditè ramosus, salebrarum amans, parietes rupesque scandens, densa, lactescens. Radice gaudet in rufum nigricante, ligneâ, sarmentosa ac multis fibris capillata. Rami surculique sunt breves, pingues, curvi, vagi, amissorum foliorum vestigia referentes, & multis annulis punctatim signati & inaequales; cortice donati rufo, vel ex viridi badio, fir miter adhaerente, tenso, duro, ligno solido firmo, meullâ lirii 2 dusa lignescente. Tolias perennia incerto loco habesingula, vel utcunque conjugata, vultibus à murali fulcro aversis, plana, rigida, dura & crassa, figurae, nisi in mucronem acuerentur, ad assem ovatae, longitudinis imparis & ut plurimum triuncialis, facie laevi herbeo submicante, dorso dilutiùs viridi, aphano, & ex denso nervorum protuberantium plexu, speciosae pulchritudinis.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
