# Amoenitates exoticae 820

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CLASSIS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/820
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/820

) ramosior videlicet & florige ra, majori numero auctas, pinguiores ac ferè palmares inordinato situ exhibet: multis simul circa radicum capita luxuriantibus diversae magnitudinis gemmis atque tuberculis, his in radiculas, illis in novos caules sive plantas abituris. Caulem acquirit sesquicubitalem, auriculari digito tenuiorem, inaequaliter teretem ac striatum, geniculis arundinaceis protuberantibus, & in circulum punctatis per sescuncialia spatia interceptum ac ramosum; ramulis utcunque alternatim ex geniculorum loco nascentibus, imâ parte plenum, processu surculisque cavis & magis angulosis. Pediculis, genicula amplexantibus, ad mediam longitudinem profundo sulco cavatis, sescuncialibus, tenuiter striatis insistunt Folia diversae, pro Plantae statu, figurae & magnitudinis: In nascente enim, folia sunt singula, rotunda, languidè dentata, uncialia, basi cordatâ; in succrescente & caule circiter pedali, majora sunt, Sii & Sisari foliis similima, ex quinque lobis pinnata; Lobis, sive pinnis, ex ovato acuminatis, sescuncialibus, denticulo acuto dense serratis, tenuibus, laetè virentibus, praeter nervum insignem medium & ab eo decurrentes laterales, denso venularum complexu reticulatis; Denique in Plantâ perfectâ ac ramosiore caule, trilobata sunt, pinnis successivè minoribus, & in unguis humani magnitudinem deficienti bus. Umbellae, in quas surculi desinunt, ex basi, foliolis angustis brevibus laciniatâ, radiolos extendunt (10, 15) tenues unciales, in petiolos tenuissimos perbreves, (15, 20. singulis flosculis donatos, divulsos. Flos albus est & pentapetalus, petalis cordatis & ad seminis Coriandri ambitum in planum radiantibus, staminibus ex interstitio petalorum surrectis, candido apice capitatis, brevibus, deciduis; stylo pumilo bifureo, vix conspicuo. Semen florem excipit geminum, nudum, aniso simile, per maturitatem obscurè rufens & striatum, quod excussum in duo dehiscit, uno latere compresso; saporem radicis obtinens, cum segni caliditate.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
