# Amoenitates exoticae 821

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CLASSIS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/821
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/821

Inter ramulorum axillas nascuntur Gemmae, una vel plures, turbinatae, pisi magnitudinis, herbaceae, quadantenus verrucosae, carnosae, saporis vapidi dulciduli, quae, cum plantantur, vel in terram sponte decidunt, seminis lege plantam producunt sui generis. Ex semine Coraeensi & Meacensi nullam in Japoniâ obtinui prolem: quod verò ex meis plantis ibidem in horto meo cultis collegeram, & Cl. Domino Hermanno Lug dunum Batav. attuleram, feliciter in horto suburbano suo procrevisse, mihi retulit brevi ante obitum. Facultates radicum à Japonibus & Sinensibus recitantur variae, ex quibus palmariae sunt: quòd roborent, pinguefaciant, renibus conducant adeoque & pulmonibus, ex eorundem viscerum, quod docent, consensu. In pulverem redactae. paucis medicamentis, nullis omnino cordialibus non admiscentur. Collectio Radicis fit ineunte brumâ; quâ appetente, in Sjaisai aditus omnes excubiae occupant, quae fures à collectione arceant. Ad usum, ut fiant idoneae, praeparatione opus habent, quae haec est: Recens effossae, triduum macerantur in aqua dulci, vel meliùs in aqua coctâ oryzae secundariâ frigidâ; maceratae in ahena operculatâ suspenduntur in vapore super igne; Tum exsiccatae (Fig. 4. ) ab imâ parte usque ad medium, duram, rufam, resinosam ac quasi translucidam acquirunt faciem; quae ipsa bonitatis nota est. Fibras majores eodem modo praeparant. Dosis est Maas unum, sive drachma una cum dimidiâ, vel pro re natâ major. Venditur optimae radicis unum Catti (i. e. quinque quadrantes librae Belgicae) Teilis, sive Joachimicis, plus minus centum. Kosuk LIIII 3 A BE Kofuk, vulgò Nissi s Jabu ninsin. Pastinaca lutea nostras. Eodem gaudet populari nomine, ast alio charactere scribitur. Jamma Ninsin. Pastinaca sylvestris.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
