Latin
CLASSIS III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 839
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc legumen in coquina Japonicâ utramque reple paginam; Ex eo namque conficitur: tum puls Miso dicta, quae ferculis pro consistentiâ &butyri loco additur, butyrum enim hôc coelô res ignota est; tum Sooju dictum celebre embamma, quod nisi ferculis, certe frictis &assatis omnibus affunditur. Utriusque conficiendi modum appono: Pro Miso elaborando recipiunt mensuram unam Mame, sive phaseolorum Daids, quos aquâ diutissimè &ad omnimodam mollitiem percoctos in pultem molliculam contundunt. Pulti, ope iterandae contusionis, permiscent Salis communis mensuras aestate quatuor, hyeme tres; quò minus salis additur, eò productum obtinetur lautius, sed minùs durabile. Mox aequali phaseolis quantitate, unam addunt &repetitâ contusione permiscent mensuram Koos, i. e. Oryzae degluptae, in vapore aquae dulcis pa rum coctae, &postquam refrixerit, in cellâ calidâ unum vel duos dies noctesque, ad situm usque contractum, repositae. Mixturam hanc (quae pultis vel cataplasmatis consistentiam exhibet) vasi immittunt ligneo, quod nuper cerevisiam popularem Sacki dictam continuerat; &ante usum uno vel duobus mensibus intactum servant. Koos pulti gratiam saporis tribuit, &in elaborando, velut polenta Germanorum, expertam requirit manum magistri; Quapropter sunt, qui in eo elaborando operam unice collocant ¶tam venundant. Pro Soqju conficiendo recipiunt eosdem phaseolos ad aliqualem mollitiem coctos; Muggi, i. e. frumenti, perinde hordei an tritici (à tritico productum magìs nigricat) crasse contriti; &Salis communis partes aequales, sive singulorum mensuram unam. Phaseolos cum frumento contrito miscent, &in loco calido mixturam uno die ac nocte reponunt coopertam, ut efferbeat. Tum massam ollae fictili immissam sale praedicto obruunt, affundendo aquae aius communis menlitas diu, eum dimiuisi. quo s. cto, massam probè operculatam postridie ac sequentibus diebus singulis ad minimum semel (satiùs bis vel ter) rutabulo agitant. Labore duobus vel tribus mensibus continuato, massam filtrant &exprimunt, liquorem vasis ligneis asservantes; qui quo antiquior fuerit, eò clarior est &melioris notae. Massam ita emulsam, affusâ aquâ, denuo irrigant &ab agitatione aliquot dierum exprimunt. Q Sukil, vulgo Kuro mame, i. e. Phaseoli nigri. Phaseoli Daidsu species sive varietas, fructu nigro.