# Amoenitates exoticae 85

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/85

Ei parent supradicti mille (hodie septingenti saltem) atrienses Jesauli: quorum munus versatur in custodiâ conclavium Regii Palatii. Equitantem Serenissimum equites quoque praecedunt, ut ordines viamque dirigant; sexum etiam virilem abigant, si Rex cum gynaeceo proditurus sit; unde à vulgo vocantur Koruchtsyiìs, i. e. Directores Koruchi. Pro salute Principis ab iisdem preces singulis diebus Veneris habendae sunt in Asyli Regii sacello. Cetera Regni Palatia Regia praefectos quoque custodes ex Jesaulorum ordine habent. Gubernatoribus Provinciarum Jesaulis aliquot, Regii Vicariatûs signo, stipari indultum est. Armatura iis est clava brevis cum acinace; vestitus popularis, tegumentum capitis Taadsj, velut proprium Aulae Ismaëliticae, simul ac Imamicae Religionis Insigne. Sunt enim illi posteri Tureorum, qui Ismaëlitici Solii quondam auctores, in Aulae societatem adoptabantur; ex quo etiam Sopi vel Sophi, quasi Sufi, religioso appellari nomine consueverunt. Sjah bandèr, Marini telomi Director, Magni Pablicanus generalis. nominis publicanus est, & Mesyles nedsin, i. e, talis, qui invinvitari ad convivia Regia debet, i in urbe praesentem esse contingit.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
