Latin
CLASSIS IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 857
Unproofread scanNot analysed yet
In urbe Osacea &passim alibi, diaetae imo areae visuntur multorum passuum, unius vel paueorum fruticum sarmentis, ne coelum appareat, dense contectas; in quibus florum pendulorum copiâ &peregrinâ pulchritudine oculos nihil magis oblectare potest. Intromittuntur hospites ad spectandum soluto paucorum obulorum pretio; qui, si ingenio polleant, epigrammate vel elogio, flori uni, qui maximè placebat, appenso, Floram loci praedicant atque aliis commendant. Curiosi radicem stercorant faecibus cerevisiae, (sacki) sic florum spicas gignunt longissimas, aliquando trium &quatuor spithamarum. Jamma Fudsi. Eadem sylvestris, foliis flosculisque minoribus, stylis floridis surrectis. Saru Kake bannd. Frutex longis paucisque virgis luxurians, Cristam Pavonis Breynii proximâ similitudine referens, foliis pennatis Glycyrrhizae vulgaris; thyrsis florigeris pedalibus, ex rubido badiis, tenuibus, flosculorum ambitu pulchrè spicatis; pediculis sescuncialibus in quina desinentibus foliola tenuia, in herbaceum lutea, florem amplexantia; flore pentapetalo luteo, petalis uno brevi, rubeis punctis variegato, &quatuor majoribus ad pollicarem diametrum in crucem expansis, florem papilionaceum situ ac dispositione imitantibus; staminibus decem brevibus incurvis incarnatis, rubro apice intus luteum pollinem fovente decoratis, pistillo herbaceo nudo. Sui Qqq qq Sui Sin Kadsira. Clematis altera Clusii flore duplo Dodon. in append. ad cap. 18. In dsin Kadsird. Clematis priori similis, pediculis longis cirrorum in modum intortis, trifoliis; flore hexapetalo albo, medio disco plenè purpureo, AKin, vulgò Mukunge. Malva frutex hortensis, virgis surrectis longis parùm ramosis, folio auriculato, flore in purpureum caeruleo simplici; umbilico in conum exsurgente pinguem carnosum, fastigio verrucoso novi coni speciem exhibente. An Malva arborea Veneta dicta C. Bauhini? Mukunge altera slore pleno caeruleato, petalis densis crispis, sine medio stylo vel staminibus. Fusoo, vulgò Kibatsisso. Althaea arborescens, foliis Ficulneis altè laciniatis &serratis; Seminali vasculo tetracocco pyramidali, triunciali, membrana ceo, hirsuto, per maturitatem in quatuor fissuras dehiscente. An Malva folio Ficûs profundè laciniato C. Bauhini? RKi, vulgò Awot, in specie Kara Awoi dicta. Malva hortensis sive rosea, vulgo Malva arborescens. Cujus plures sunt varietates ratione colorum. ΚOΛοί. Eadem flore parvo. Fujò. Rosa Sinica, flore ephemero, mane rubro, post