# Amoenitates exoticae 868

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CLASSIS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/868
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/868

Habetur haec planta apud Javanos in deliciis & magno studio colitur; tum ob floris eximium odorem, quem spirat, moschi, tum ob singularem elegantiam & figuram scorpionis, quam exhibet: ex quâ à Lusitanis illuc olim advenis Fouli lacra, i. e. flos scorpii appellata est, nomine hodiè apud vulgum & Belgas, in Insulâ com morantes, usitato. Planta crescendi modo, caule ac totâ figurâ à priori non differt: Folia saltem paulò breviora ac latiora habet. Flores maximè diversi sunt, & stylum ut majores, ita pauciores occupant. Obtulit mihi Ill. Dn. Gen. Outhorn, ex amoenissimo horto subur bano suo stylum floribus decoratum omnino septem, omnibus explicatis; spectaculo sane jucundissimo, ut negem quicquam elegantius & admiratione dignius in regno vegetabili me vidisse. Audivi, qui in uno stylo se vidisse flores duodecim testati sunt. Est autem flos pentapetalus, coloris citrini, maculis purpureis magnis elegantissimis dense variegatus; petalis biuncialibus, pennam anserinam latis, rigidis, pinguibus, extremitatibus Angurek alono gina OAngurekarna ubus pauso laitionibus, Prontauis, & quodammodo ve. pandis. Ex petalis unum medio loco positum ceteris longius est, & in rectam lineam, exemplo caudae scorpii, extensum; cetera utrinque duo in lunarem figuram à caudâ decurrunt, quasi pedes repentis scorpii expressura.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
