Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 88
Unproofread scanNot analysed yet
de Camerarum praesidibus seorsim dicimus; ut eâ occasione nonnihil de Regiis dominiis, eorumque administratione; tum de annuis reditibus &corundem dispensatione, tanquam rebus ad notitias Aulae pertinentibus, inserere liceat. Reditibus duo praesident Mustaufi sive Quaestores: nimirum Elmemalik &Chasèh. Θβυ ἐξκν Mustaufi Elmemalik generalem directionem gerit Camerarum, quas appellamus, Regni. In his ad rationes ducuntur reditus in stipendia Regii militis, &ministrorum quorundam collocandi; praeterea in codicem referuntur proventus earum Provinciarum, quae reguntur à Satrapis, quales vocantur Beglerbegì, Chaan, Sultaan; Horum autem Status, magnificentiam imitando Regiam, omnes propemodum exhaurit reditus Provinciae, quam quisque gubernat; exceptis, qui in nonnullis Regio aerario reservati sunt. αοται σγκαο Mustaufi Chaseh, Inspector est Camerarum, quae rationes subducunt redituum ad fiscum spectantibus Majestatis. Concatenata utriusque functio est, &par dignitas; videtur tamen Quaestor Chasch priori quodammodo subordinatus. Plures habent, quas dirigunt Defter Chaneh, sive rationum Cameras; quarum primahemne lnt Tansstb, ctelesib, Lentermelis, Nosm &Darogâ. Defterchoneh Tausjèb ex libris Mustaufi Chasèb comCAmerA Tausyeb. mentarios format possessionum, praetensionum &redituum Regis. Eadem indices tenet patrimonialium locorum; unius cujusque proventum notat, ac soluti solvendique rationes supputat: Praeterea refert in Catalogum nomina locorum, qui creditoribus, &quo nomine, assignandi veniant, ut, ad ejus tenorem, hujus Camerae Director Sabebtausjeh formare suas, quas vocant, Assignationes possit; quae ipsae valorem deinde sortiuntur ex subscriptione Quaestoris Elmemalik; sigillo insuper Regni Praesidis, imò pro re natâ, ipsius interdum Majestatis confirmandae. Camera Cholasèb generales ducit ratioCamerCholasch.