# Amoenitates exoticae 90

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, RELATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/90

§ II. Reditus, quos ex Provineiis percipiunt Satrapae, difficile, nec hujus loci, est exquirere; Si inquilinum quaeris de Provinciae proventu, absque supputatione tibi summam 20000 vel 40000 Tomanorum definiet, uumero videlicet mentientibus Persis familiari. De Regiis saltem pro ratione instituti referam, quantum patescere indaganti potuit. Primi sunt & potissimi Majestatis reditus, quos percipit ex Chasch, sive propriis Dominiorum fundis: qualia sunt, Provinciae Masanderaan & Gilaan; tum districtus urbium Isphahaan, Kasbiin, Kasjaan, Jesd, Kom, Sawah, Laar, Siraas, & loca quaedam nominum obscuriorum alia. Hos avita Regum consuetudo sacravit partim sustentationi Serenissimae Domus, partim Stipendiis ministrorum, militum, servorum, partim solvendis creditoribus Regiis, & quod superest, custodiae aerarii. Praesident Dominiis sic dicti 209 Vasira, quibus, cum oeconomiâ Provinciae, cura simul incumbit regiminis politici; Functionis caput est, ut annonae tributa exigant, rationes codicillis notent, & annuas reddant Camerae Tausjeb. Fundi eorum non elocantur conductoribus, velut nostratibus in more positum est, sed colendi ad vitae dies committuntur paganis, (Eale, Raja eos appellant) pacto non alio, quàm ut annonae partem Serenissimo tribuant, partem retineant ipsi, laboris sui mercedem: & haec aeviterna concessio optimo facta consilio putatur, quod cultores ad sedulitatem impigram magìs obstringat, scientes totâ se vitâ fructibus sudoris sui fruituros. Portio cultoris, quae Alno vocatur, pro diverso provinciarum more, pro vario frugum fructuumque genio, pro conditionibus utrinque praestandis, non ubique una est & aequalis.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
