# Amoenitates exoticae 904

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CLASSIS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/904
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/904

Mihi sicut nec fructum licuit, ita nec alium hodie patriam explorare, quàm Cambodiam & Siamensis regni provincias Isiampa & Bonnâ, prope ostium maris. Coccintsinam quoque & huic conterminam Sinae provinciam Junan ex inaccessis rupibus sibi Agallochum cedere affirmant Sinenses; Ex quorum, ac Siamensium narratu mihi certò constat: arborem non nisi per vetustatem acquirere fragrantem odorem suum, residentem in succo resinoso, qui marcente & putrescente arbore interiores quasdam ligni partes occupet, circa nodos verò cumulatiùs condensetur: cujus proinde fragmenta auro contra cara sunt, singulari dotata nomine Calambâ vel Calam hàk; cum fragmenta cetera, nomine ipsius arboris, appellentur Kissina. Atqui & haec secundum bonitatis notas, videlicet substantiam resinosam, nigredinem & gravitatem, velut testes majoris fragrantiae, in valore multum differunt. Haec Europam nostram, illa ob grave pretium nunquam appellunt. Pro Agallocho quaerendo emissi mercenarii sylvas certo tempore subeunt, armis & securibus instructi; inventas arbores vetustissimas & caudi ces prostratos carie ac putredine foedos operosè findunt, repertaque hinc inde fragmenta resinosa eximunt; quorum primum, quod inveniunt, Idolis sacrificant, suis quod credunt sospitatoribus. Magna est ligni Calambâ in aulis Orientalibus, tum apud Magnates Sinae & Japoniae, aestimatio: ut ne convivium celebretur, quin, ad affectandam magnificentiam, pretioso ejus suffitu multum aeris prodigant. Sinenses in suis Herbariis arbori, quamvis non satis latis cogniti, characterem tribuunt: pro icone vastum & inconditum exhibentes caudicem arboris emortuae, cum superstite ramusculo, foliis descriptae à nobis plantae, sed ad Laurina prope accedentibus, & quodammodo, ut apparet, pinnatis. Quali etiam figurâ, & pinnatâ foliorum dispositione, pingunt EI Arborem Santalinam, sed frondibus vivis; quam Japonum vulgus Tanko & Bjakdon, literati, nomine characteris, Sindan appellant.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
