# Amoenitates exoticae 91.1-4

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 91.1 to 91.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/91.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/91.1

In aliis pagis ex hordei & frumenti proventu tertia pars colono manet, ceterae tribuuntur Principi, eo pacto, ut gratis Rex grana concedat pro semente, & irrigandis agris veniam impertiatur derivationis, (minùs pluviô hoc coelò aliis pretiô emendam) cultor verò suismet bobus & auxiliis agrum subigat, stercoretque, tum & certa praestet angaria, sive onera, quae vocant & Awarisi Divani, id est, servitutes forenses; Quodsi praeter segetem Rex etiam jumenta suppeditet, atque instrumenta agriculturae, remissis etiam servitiis Divani, Villicus annonae saltem parte gaudebit quartâ; Quibus insuper, si operarios serenissimus locator dederit, non fruenda cultori pars alia quàm octava relinquitur. Ex oryza, milio, gossipio, lentibus, foeno graeco, melonibus & citrullis, si nullo levatus subsidio omnem villicus culturam absolverit, duas quintas partes ipse retinebit, tres reliquas Majestati tribuet. Quae cultoris portio quantumvis exigua videatur, aequitatem tamen involvit, quia oryza, prout omnia, quae multo sumtu & labore colenda sunt, graviori quoque pretio veneunt; reliqua autem ut parvi constant, ita in culturâ quoque minus facessunt operae. In satione papaveris pro Opio colligendo, praemium laboris sunt quinquaginta quinque partes papaverini proventûs, in centenas & quadragenas divisae; ceterae Regis. Hae inquam dictae consuetudines cum in pluribus aliis, tum praecipue in districtibus Isfahanensibus obtinent; In aliis enim Provinciis vetera instituta & usus retinentur, in eo reposita, ut pro conditione antiquitus aestimatae fundorum bonitatis, determinata reddatur vel pecuniae, vel granorum quantitas: quae ipsa in aliis pagis, territoriis & provinciis levior est, gravior in aliis, pro diversorum temporum aestimatione, & pro aestimatorum Principumve illius temporis ingenio; qui graviùs subditos mitiùsve taxaverunt. Omnem illam annonae censuram niti volunt basi Regiae aequitatis & instituti, Principis ole Θ Anusjerwaan Adèl, qui Persis circa annum Christi 600 imperavit, Justitiae nomine inter Mahhammedanos inclytus; quo regnante Mahhammed se natum in Corano gloriatur, unde ex suâ virtute Adèl, i.e. Justi, exemplo Aristidis, cognomen nactus est.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
