# Amoenitates exoticae 91.5-8

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 91.5 to 91.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/91.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/91.5

Is, ut in ceteris rebus & actionibus omnibus, aequitatis exactissimam quae sivit rationem, ita in taxandis fundorum patrimonialium colonis hanc ingressus est viam: agrorum omnium (omissis restibilibus) triplicem enotabat annonam, videlicet carissimam, mediocrem & uberrimam; hanc dividebat in tres portiones aequales, quarum tertiam constituebat cvnosuram & modulum tributi annui, partim sibi in naturâ, partim in aere, pro taxâ illius temporis reddendi. Par ratio & censio habebatur animalium viviparorum atque arborum. Si qua verò calamitas agris, vel pestifera armentis gregibusque pernicies, aut casus arboribus contingeret, praeter statuti vigorem, moderanda tributa erant Judicio Censorum, qui annuatim pagos & praedia lustrabant; ut si quae censum tertiae non ferrent, novos illi ex praesentis temporis conditione cultoribus imponerent, atque id perpetuò agerent, ne vel Princeps fraudem, vel Colonus injuriam & detrimentum pateretur. Hodie ad eam aequitatis lancem librare omnia non licet; satis est priscae justitiae vestigia quaedam legisse. Notamus, melonum, anguriarum, & id generis pomorum hortensium, quibus hîc agros conserunt, non peciem ipsam, neque proventûs quantitatem à Camerâ curari, sed Regiae saltem portionis ad taxam ejus temporis aestimatae pretium exigi; Idque unà cum novo auetario sesqui partium, singulis denis, vel quod idem est, quindecim singulis centenis addendarum; quam erogationem vocant 3030 Huumiim: Frumenti verò annonam ipsam Regiae portionis speciem tribui, sed cum auctario pariter, aeris parati, nimirum unius & quadrantis Mamudi, sive argenti drachmae, addendae frumenti singulis centenis man & antiquis, quorum unum exhibet libras Brabanticas novem. Accessit & altera eaque recentior frumentis, simul ac leguminibus erogatio, quâ villico pro centenis singulis taxatae portionis Regiae, duae insuper exsolvendae in nummis veniunt. Omnia haec, quae ex fundis in naturâ fiunt tributa, ad pecuniae rationem priùs redigenda sunt, quàm in syllabos rationum à Cameris collocari possint. Haec de fundis Dominiorum Sjahì seu Regiis. Fundi Erbabi seu particularium dominorum, à rigore tributi illius eximuntur, tantùm leve quoddam à singulis jugeris penditur, sed quod per Quaestoris avaritiam insolenter aliquando aggravatur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
