# Amoenitates exoticae 91.9-12

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, 91.9 to 91.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/91.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/91.9

Secundum genus redituum constituunt vectigalia publica, quae partim exiguntur in portibus marium, ab inferendis exportandisque mercibus; partim in viis Regiis à jumentis, mercimoniisque pariter, quibus onerantur, transvehendis. Telonii prioris Director, quam ρόκὸ οὑα Sjab bandèr, id est, Principem portuum appellant, muneris commissi spartam gerit annuam; qua depositâ Regius favor eandem reddit, cui voluerit; est enim ut primariae dignitatis, ita amplo stipata salario. Vectigalia Caspii sunt exigua; majoris momenti sunt, quae colliguntur in sinus Persici portibus, videlicet Bander Abaßi, Bander Congo & Bander Riike. Europaei parum expendunt. Nam Angli, quod suppetias pro exturbandis ex Ormusio LusiLulitanis tuserant (hos enim Princeps Regni Laar iecumritati suae hospites adsciverat, illo tempore orientalis oceani domitores) liberè merces quas vis inferendi & educendi potestatem nacti sunt, cum promissâ Gamronensis teonii parte mediâ; quamvis accepto quotannis congiario mille tomanorum (vix quinta praetensionis parte) acquiescant. Lusitani, ex quo occupata deseruêre littora, commerciorum quoque libertate gaudent, & dimidiam praetendunt Congensis portorii partem, ex pacto abdicati juris in Insulam Bahren, unionumque ibidem collectionem. Batavorum candor meruit, ut liberè merces 20000 Tomanorum pretii (connivetur ad 25000) portum vendendas invehant annuatim, & per mediterraneas trans ferant sine censurâ; si quid hanc summam exsuperet, vectigale habetur, ita ut denis redimenda sint centena singula. Galli, quantumvis de libertate participent, supplicibus munerumque nervis impetrata, rarius modò adveniunt; Nationes ceterae nunquam. Sjah bander munere defunctus reddit Praesidi camerarum Chaseb rationem, receptorum ingerendam matriculae, pecuniamque fisco deponit, sacratam domûs Regiae expensis; Ea ex portu Gamronensi, quem Bander Abàs, à Rege instructore vocant, quotannis exhibet decies circiter mille tomanos; Congense vectigal hanc summam non attingit; minus Rikense, cujus vadum hodie onerarias non admittit. Alter vectigalium fons sunt telonia, quae in viis publicis peregrinantes exsolvunt, mercium supellectiliumque nomine, quas inde, non rotis, (nam eas regio vix novit) sed camelorum & mulorum tergis deducunt. Census hic dicitur Rhadari, quasi viae custodibus tributus.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
