Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 98
Unproofread scanNot analysed yet
ii Statûs complementum constituunt, non tam Aulae ipsius, quàm civitatis Regiae Magnates; nimirum Judices spirituales &Praefecti templorum. Agmen ducit Sedr, Juris Legumque ter maximus interpres, simulac Religionis Sjijattico Mahhammedanae, quasi centrum &vitalis facultas; id enim indigitatur appellatione α, quod pectus proprie significat. Nimirum is esse ambit apud gentem suam, qui est Mufti, seu Pontifex, apud Turcos: quo tamen noster hic magis censendus est secularis, qui relictâ Patriarchali cathedrâ non unquam transire solet ad seculare Antistitium Regni. Vulgus illum vocat Nawab, i. e. summum (Regis) Vicarium; Cui titulo ob functionis reverentiam connivet ipse Vicarius Memadauleth, nec locum superiorem invidet vocato in Confessum Regis. Hic justitiae infallibilis, quod credunt, Apollo Delphicus, ex tripode Juris Canonici Mahhammedani, civiles quaestiones &litigantium controversias absolutè dirimit, ut non à domestico judicii sui decreto ulla detur ad tribunal aliud provocatio. Praecipua autem functionis Pontifiealis pars in eo posita est, ut dispenset reditus eorum bonorum, quae ad pias causas legata sunt.