Latin
CELSITUDINIS TUAE
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae ix
Unproofread scanNot analysed yet
quod ipsum, etsi mihi singulari honori ducam, nec praeter vota contigerit, otii tamen mei &vitae, ut par est, majorem atque praecipuam sibi vendicabat partem. Hinc mea spolia semota sunt &in cistas recondita: in quibus hactenus magno meo dolore sepulta jacuêre, donec nuper aliquâ functionis parte levatus, subsecivas quasdam horas recuperaverim, &cum his animum propositumque, chartas meas, jam à blattis tineisque rosas, mucidas &ex salo, quo in naufragiis olim inundata fuerant, magnâ parte extersas, ab interitu vindicandi. Quod ipsum dum statuo, placet praesente opellâ earum quasi γεμα quoddam &rudimentum praemittere, ex quo Benevolus Lector notitiarum mearum varietates praenoscat; imitaturus institores nostros, qui ex emporiis redeuntes, mercium suarum specimina exponunt, quibus emptorum explorent desideria. Urbanè Ulysses apud Euripidem, ubi Sileno vinum venditurus: Vin tu, inquit og ()goquio pris gistare, quod feram? CIIlc. in par est, nam gustus emptorem vocat. Ad gustum igitur, si specimina esse comperero, evolvam propediem ipsum apparatum, &ex eo offeram bibliopolis: I.