# Amoenitates exoticae ix

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CELSITUDINIS TUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/ix

quod ipsum, etsi mihi singulari honori ducam, nec praeter vota contigerit, otii tamen mei & vitae, ut par est, majorem atque praecipuam sibi vendicabat partem. Hinc mea spolia semota sunt & in cistas recondita: in quibus hactenus magno meo dolore sepulta jacuêre, donec nuper aliquâ functionis parte levatus, subsecivas quasdam horas recuperaverim, & cum his animum propositumque, chartas meas, jam à blattis tineisque rosas, mucidas & ex salo, quo in naufragiis olim inundata fuerant, magnâ parte extersas, ab interitu vindicandi. Quod ipsum dum statuo, placet praesente opellâ earum quasi γεμα quoddam & rudimentum praemittere, ex quo Benevolus Lector notitiarum mearum varietates praenoscat; imitaturus institores nostros, qui ex emporiis redeuntes, mercium suarum specimina exponunt, quibus emptorum explorent desideria. Urbanè Ulysses apud Euripidem, ubi Sileno vinum venditurus: Vin tu, inquit og () goquio pris gistare, quod feram? CIIlc. in par est, nam gustus emptorem vocat. Ad gustum igitur, si specimina esse comperero, evolvam propediem ipsum apparatum, & ex eo offeram bibliopolis: I.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
