Latin
vi
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Quò minùs dubito, quin praesentem opellam, velut humilimae subjectionis tesseram, atque grati animi, pro innumeris à CELSISSIMA DOMO TUAacceptis beneficiis, sacrificium gratiose accepturus sis. Jovi Maxumo, cui nil nisi magnum atque eximium debebatur, prae ceteris placuisse, legimus, priscorum gentium sacrificia, in quibus frugum primitias libaverant: Cui CELSITUDO TUA Divino exemplo aemula has quoque frugum Orientalium primitias meas, &operum, quae propediem daturus sum, praeludia Gratiose respiciet; &tenuitatem meam porrò Gratiae Suae radiis clementer fovebit, ut aetas mea jam vergens C B0 Eus, &mulis lerin suninne ssnis, sub umbone Gratiosae protectionis Tuae requiem inveniat. Ego interim pro immortali vigore INCLYTAE DOMUS LIPPIACAE votis ac precibus, &pro salute corporum Vestrorum, quoad CEISITUDINI TUAE placuerit, omnibus viribus meis, prout par& mearum partium est, vigilare non cessabo, dum spiritus hos regit artus.