# Amoenitates exoticae vi

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/vi

Quò minùs dubito, quin praesentem opellam, velut humilimae subjectionis tesseram, atque grati animi, pro innumeris à CELSISSIMA DOMO TUAacceptis beneficiis, sacrificium gratiose accepturus sis. Jovi Maxumo, cui nil nisi magnum atque eximium debebatur, prae ceteris placuisse, legimus, priscorum gentium sacrificia, in quibus frugum primitias libaverant: Cui CELSITUDO TUA Divino exemplo aemula has quoque frugum Orientalium primitias meas, & operum, quae propediem daturus sum, praeludia Gratiose respiciet; & tenuitatem meam porrò Gratiae Suae radiis clementer fovebit, ut aetas mea jam vergens C B0 Eus, & mulis lerin suninne ssnis, sub umbone Gratiosae protectionis Tuae requiem inveniat. Ego interim pro immortali vigore INCLYTAE DOMUS LIPPIACAE votis ac precibus, & pro salute corporum Vestrorum, quoad CEISITUDINI TUAE placuerit, omnibus viribus meis, prout par& mearum partium est, vigilare non cessabo, dum spiritus hos regit artus.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
