# Amoenitates exoticae xii

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CELSITUDINIS TUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xii

Indè Cambodiâ, Sinâ australi & adjacentibus regionibus per transennam inspectis, Japoniam assequor, ultimam Orientis Thulen. Integro ei biennio nequaquam otiosè, Asiae verò decennio immoratus, factô reditûs compendio, per oceanum revertor in Belgium, exacto in mari uno anno, exceptis paucis hebdomadis, quibus Africanm promontorui solitudines permigravi. Hos inquam Orbis tractûs Itinerario persequor: ex quo ipso prodromi hujus miscellaneas Descriptiones & Observationes majorem partem exprompsi ac compilavi; ita tamen, ne illud depauperaverim, nec contigerit ei, quod solet Hortis angustioribus, in quibus avulsis paucis flosculis, caules saltem & solia remanent. Si verò totum Hodoeporicum in particulares hujusmodi Relationes discerpi atque huc transcribi volupe sit, in permultos Fasciculos tractatus hicce distendi posset: sed praestat ipsam aliquando integram exhibere machinam, quam ejus caementa. Prodromum hunc, ob jucundam materiae varietatem, cujusque facultatis cultori legendam, titulo Amoenitatum insignio.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
