# Amoenitates exoticae xiii

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CELSITUDINIS TUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xiii

Nihil ex ingenio meo ficti in illum retuli; nihil quod ungues sapiat & lucernam oleat; nec crambem recoquo ab aliis coctam, (nisi id methodus & connexionis ratio exigat) sed illis omissis, quae ab aliis relata sunt, ea saltem describere satago, quae vel nova, vel haud intimè & plenè ab aliis tradita sunt: Peregrinanti quippe non alius fuit scopus, quàm ut rerum vel nusquam nobis, vel non satis cognitarum notitias conquirerem. Unde nunquam me taeduit multorum dierum devia ingredi, etiam cum salutis meae discrimine, dummodo labori merces obtingeret desideratae rei, memorabilis, vel in foro philosophico controversae, adinventa quaedam cognitio. Quantulacunque igitur fuerint vel videantur Asiatica haec mea spolia, multis sanè mihi constitêre laboribus & impensis. Duo autem in hôc tractatu habes, L. B. quorum inconcinnitatem accusare possis; Styli videlicet & Iconem quarundam. Stylus, fateor, passim inaequalis est, & hisforicae relationi vix conveniens. Hunc ita sors itineris genuit, quae viatori, manu otiosâ & animo tranquillo quicquam scribere, non permisit. Quis enim peregrinantium non videt occupationes?

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
