# Amoenitates exoticae xiv

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae, CELSITUDINIS TUAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/xiv

dum indies sarcinae convasandae, solvendae, transvehendae, à furibus & praedonibus tuendae sunt; dum hospitium vix ingressis, turba hominum obstrepit, ad spectandum hospites Europaeos confluens; dum mari vectis epibatarum insani clamores, tempestates coeli, & ipsius navis temulenta fluctuatio, calamum impediunt; ut ingruentes taceam casus, qui scriptionis seriem subinde interrumpunt, & plus ultra cogitantium animos curis & difficultatibus implicant. Haec inquam negotiorum atque animi varietas, styli inaequalitatem peperit, ad quam corrigendam nec otium mihi nunc, nec, à longis studiorum induciis, ingenium suppetit. Alterum, culpae chalcographorum quorundam tribuo, quos nactus fui rudes & morosi ingenii; imagines enim meâ manu accuratè & ad typum, sed diversâ magnitudine, delineatas, dum in decentem formam, ex majori vel minori reducere debebant, ita deformârunt, ut, nisi adilustandis Les omnuno esent necelsisis, eas, velut libri dedecus, repudiarem. Atque haec causa est, cur sextum Fasciculum, videlicet Epistolarum mearum ad Viros in Asiâ eruditos, planè omittam; disserunt enim de iis rebus, quae sine iconibus, accuratâ manu & me praeiente ex sculpendis, non intelliguntur.

---

Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae.
